- AMICI Sponsorum
- AMICI Sponsorumapud Hebraeos, alias Socii seu Comites, Hebr. Gap desc: Hebrew, iidem cum Paranymphis. Gemara Hierosolymitana. Observavit Rabbi Ioda morem antiquitus in Iudaea obtinuisse, ut constituerentur bini Paranymphi, Socii seu Amici; alter Sponsi, alter Sponsaetmpore nuptiarum seu deductionts --- hi locum (decubitûs) Sponsi et Sponsae per scrutabantur, qum et --- pernoctabant in loco Sponsi et loco Sponsae (i. e. iuxta eos, in thalamo) etc. Unde colligere est, non in nuptiis solum, verum etiam ipsi toro coniugali primâ nocte officose adfuisse. Eosdem vero de aliis etiam, quae apparatum laetitiamque Sponsorum concernebant, prospexisse, ambigendum non est. Ex hisce Amicis, alter qui Sponso tempore nuptiarum fidele praestaret officium, innuitur in similitudine illa sacra S. Iohannis, c. 3, v. 29. Ο῾ἔχων την` ῃύμφην υνμφίος ἐςτιρ. ὁ δὲ φἰλος τȏυ Νυμφίου ὁ ἑςτηκὼς καὶ ἀκούων αὐτοῦ χαγᾷ χαίρει δια την` φωνην` τȏυ Νυμφίου. Qui habet Sponsam, Sponsus est; Amicus autem Sponsi, qui stat et audit eum, gaudiô gaudet propter vocem Sponsi. Ubi, ex more memorato, dicit Iohannes, se, uti paranymphum seu Amicum Sponsi, vocem Sponsi insignemque, eius erga Sponsam, i. e. Ecclesiam, affectum observâsse, atque inde summâ perfusum esse laetitiâ. Certe omnia ita quadrant moribus Iudaeorum nuptialibus. Vide Dan. Heinsium Aristarch. Sacr. p. 879. Et scimus etiam, τȏυ φίλου seu Amici nomen, quemadmodum et Comitis, a diffusiori vulgarique significatione delapsum, peculiarem non raro apud Veteres dignitatem aut officium denotâsle, quemadmodum in illo de Zabudo Ben Nathan, 1. Regum c. 4. v. 5. Amicus erat Regis, in Vulgata, ubi Hellenistae habent, ἑταῖρος τȏυ βασιλέως. Socius Regis, quod idem innuit. Et Paraphrasis Chald. Amicus seu Socius Regis, ubi eôdem pro Amico utitur vocabulô, quod Paranymphum etiam ubi de re nuptiali verba fiunt, significat. Apposite quoque Kimchius, Amicus Regis, qui ei perpctuo erat comes, etc. Vide infra in voce Paranymphus. Apud veteres Graecos, Amicorum idem nomen fuit ususque, Iulius Pollux Onomastic. l. 3. c. 3. Καλεῖται δέ τις τῶ τȏυ Υνμφίου φίλων καὶ ςθυρωρος`, ὁ ταῖς ςθύραις ἐφεςτηκως`, etc. Quidam etiam ex Sponsi Amicis Ianitor dicitur, qui ianuae adstans, etc. Sed et alibi Amici singularis in Sacris literis usus indigitatur, 1. Paral. c. 27. v. 33. etc. Vide Iohan. Seldenum Uxor. Ebraic. l. 2. c. 16. et infra aliquid voce Symplator. Apud Romanos, Amict ad obsequia, in comitatu anteibant, hinc Anteambulones et Antepedes dicti, atque hi privatorum etiam erant, de quibus vide infra: sed celebres inprimis fuêre Amici Principis seu Comites Augusti, quorum meminit in Hadriano Caes. Spartianus, c. 18. Quum iudicaret, in cosilio habuit non Amicos suos aut Comites solum, sed Iurisconsultos. Sic nempe dicebantur, qui a consiliis Augusti erant, et quidem in interiorem familiaritatem ac contubernium Principis admissi atque adsciti. Spartianus idem supra, c. 8. Optimos quosque de Senatu in contubernium Imperatoris Maiestatis adscivit. Iidem Augustum in omnibus processibus, ut vocabant, et expeditionibus bellicis sem per comitabantur: ac pedaturam in castris iuxta Praetorium accipiebant, a pedibus 60. ad 70. Hinc Amicos et Comites non Spartianus modo, sed et variae Inscriptiones veteres iunctim posuerunt, inter quas vetus Saxum Mediolani: C. SENTIO SEVERO QUADRATO C. V. COS. AMICO ET COM. AUG. N. Consiliarii quoque Augustorum dicebantur, ut videre est infra in hac voce: quô nomine et nunere usque ad posteriores Imperatores mansêre. Namque Comites Consistorii vel Consistoriani dicebantur, consistorium autem, ut notum est, τὸ συνέδριον Principis: Primusque Constantinus, ut volunt, gradus eorum tres instituit, et in primi ordinis, secundi ac tertii illos distinxit; veterum tamen omnium Imperatorum exemplô, qui Amicos totidemclassibus et ordinibus distinctos habuêre. In primas enim et secundas et tertias admissiones digerebantur, ut ait Senec. de Benefic. l. 6. erantque primi ac secundi Amici. Lamprid. in Alexandr. c. 20. Moderationis tantae fuit, ut Amicos non solum primi ac secundi loci, sed etiam inferioris, aegrotantes inviseret; e quibus fere digniores erant, primae classis seu ordinis Amtci, cum quibus consilia participabat Imperator, quique in secretius atque interius consilium admissi, in quo de Republ. agebatur, legati audiebantur, et maiora alia negotia tractabantur, et hi Comites intra Consistorium et Comites S. Consistorii Consistorianique, ut diximus, sequiori aevô appellati sunt. Reliquos adhibebat Imperator cum de negotiis ac iure tractaret, vel Romae et in provinciis causas audiret, in quo numero Amicorum ICtos fuisse, ex Lampridio in Alexandro c. ult. patet. Hinc in Rescripto divorum Fratrum, de iure Patron. Volusius Maetianus Amicus noster; et sic exponendum illud Valerii Probi de notis liter. AM. N. Sumebantur autem hi omnes ex Consularibus Viris et Praetoriis et Senatoribus; interdum etiam ex Equitibus: eratque res haec meri plenique arbitrii, ut quos vellet in Amicorum Comitumve habere numero, ipse deligeret, Sueton. in Tito, c. 7. etc. Atque hi de domo Augusta erant: reliqui Magistratus, qui Augustum non comitabantur, aut qui ab ipso non ordinabantur, Amicorum quidem nomine honorabantur ab Augusto, sed non Comitum. Nam soli illi Comrtes et Amici, qui in comitatu Principis erant, ceteri Amici tantum: vel etiam Parentes et Amici, vel Parentes carissimi. Ita Consules et Praefecti Urbis et Proconsules et provinciarum Rectores, honoris gratiâ ab Imperatorib. appellabantur: Senatores vero, ut de ICtis diximus, Amici solum. Hinc inter officia domus Augustae cura Amicorum Augusti fuit, de quo infra. Plura in hanc rem vide apud Salmas. ad Aelium Spartian. in Hadriano, c. 18. et Trebellium Pollionem in XXX. Tyr. c. 12. ut et infra, voce Cohors, nec non ubi de Comitibus Imperator. aliquid etiam lemmate Sensus communis, ubi Marcum Imperatorem illos onere perpetuo secum convivandi et quaquaversum comitandi subevâsse, dicemus ex Capitolino in Vita eius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.